라틴어 문장 검색

Quis verbis explicet, quis digno praeconio prosequatur, quantum incomparabiliter gloriosius atque fructuosius habeat ex vestro sanguine feminas virgines Christus quam viros consules mundus?
(아우구스티누스, 편지들, 37. (A. D. 413 Epist. CL) Dominarum Honore Dignissimis Merito Inlustribus et Praestantissima Filiabus Probae et Iuli An Ae Augustinus In Domino salutem3)
Verum est celsitudinem vestram ante oculos habere exemplar incomparabile regis Iacobi patris vesti;
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 3:8)
At si quem profanum, uti uulgo solitum uobis, blanditiae uestrae detraherent, minus moleste ferendum putarem — nihil quippe in eo nostrae operae laederentur — hunc uero Eleaticis atque Academicis studiis innutritum?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, II 2:4)
amplis enim innutritus opibus honores et adeptus est facile et egregie administrauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 3장 1:2)
isti autem versus incomparabiles sunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2272)
sed praestat alicui vel gratia vel pecunia vel amicitia, ut doctissimum atque incomparabilem magistrum domi habeat:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 78:1)
Certis ingeniis inmorari et innutriri oportet, si velis aliquid trahere, quod in animo fideliter sedeat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 2 2:2)
Sciebas animum eius liberalibus disciplinis, quibus non innutritus tantum sed innatus est, sic esse fundatum, ut supra omnis corporis dolores emineret.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 11:4)
Quid armorum cupidius, quibus innascuntur innutriunturque, quorum unica illis cura est in alia neglegentibus ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 64:1)
Praeter officium, quod incomparabiliter eminenti apostolatui tuo sine fine debetur, etsi absque intermissione solvatur, commendo supplicum baiulorum pro nova necessitudine vetustam necessitatem,1 qui in Arvernam regionem longum iter, his quippe temporibus, emensi casso labore venerunt, namque unam feminam de affectibus suis, quam forte Vargorum (hoc enim nomine indigenas latrunculos nuncupant) superventus abstraxerat, isto deductam ante aliquot annos isticque distractam cum non falso indicio comperissent, certis quidem signis sed non recentibus inquisivere vestigiis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 1:1)
Gaius Plinius pro Attia Variola plus gloriae de centumvirali suggestu domum rettulit, quam cum Marco Ulpio incomparabili principi comparabilem panegyricum dixit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Ruricio suo salutem. 3:4)
Sed et fetor inconparabilis cum eisdem uaporibus ebulliens omnia illa tenebrarum loca replebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 1:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION